IRMIN

IRMIN
IRMIN
Saxonibus dicitur Mercurius, qui Germanis Voda s. Gota: Eius templum cum columna evertit Car. Mag. Irmin Saul, statua Irminis appellabatur. Apud Reginonem recentiore nomine Hermansaul dicitur. Unde congnoscas Irmin et Herman idem apud illos fuisse. Graecum autem id nomen plane est Mercurii. In gratiam puto Germanorum passim etiam Romani, apud eos agentes, Mercurium colebant. Vet. inscriptio in Galli cana Rheni ripa, apud castellum Wasselburg: Deo Mercurio Attegiam Tegulitiam Compositam Severinus C. F. Ex Voto posuit L. L. M. Ab Irmine denique composita nomina illa fluxêre in nostram gentem Irmingardis, Lud. uxor: Irmingarius, Com. Emporitanus, Irminfridus, Rex Turingorum: Irmingild, Gothorum Regis cuiusdam fil. MS. Idoli formam et apparatum prolixe deseribit Munsterus Cosmogr. l. 3. c. 433. ubi cum nihil ad Mercurium spectans deprehendatur, Henr. Spelmann. Erminsul, de columna Martis potius, quam Mercurii interpretatur: inprimis cum refugii illa columna fuerit. Unde ut Irmin e Graeco ἐρμῆς Mercurium significat, ita Er, inquit ab Α῎ρης Martem: Mun Saxonibustutelam, profugium, et Sul, columnam denotat. Sic ersberg mons, in quo fanum stabat, quasi Martis mons, et Mersburgum ubi praecipua cultûs sedes, quasi Martis urbs., videtur dictum. Vide eum in Gloss. Arch. Addo. quod Crantzius Saxoniae l. 3. c. 9. Irminsul, interpretatur statuam publicam, et putat dictam, quasi Idermansul, i. e. commune praefugium et asylum omnium ac Martem communem, qui in praelio diu incertus haeret, utri addicere velit victoriam. Erat autem, idem subdit, armata toto corpore effigies, cuius in dextra signum militare (nostri vexillum vocant) praeferens rosam, cuius breve momentum et facilis ortus et interitus, ita eventus praliorum. In sinistra libram expendit, dubiam pugnantium sortem facile huc aut illuc inclinatem. Pectus inerme ursum praeferebat, interritum bellatorum animum repraesentans in clypeo leo, qui bestiis imperitat, invictum ad fortia facta impetum monstrat, floribus consito campo, quod nihil iucundius videri solet fortibus, quam in acie virtutem ostender. Hactenus Crantzius, sed Auctorem non laudat. Aventin. vero de eodem idolo ita comentatur, Ann. Boior. l. 4. ubi de Car. Mag. Heroburgium, ait, primo impetis cepit. Erat templum Hermonis Saxonibus vetustâ religione augustissimum, quo frequens populus coibat et vota reddebat: Multa ibi opulenta Regum populorumque visebantur munera, ingens auri argentique ibi copia ostendebatur ---- Saxones Hermanni salam vocabant, i. e. aulam sive basilicam Hermanni Hermionisve. Is fuit quintus Germania magnae Imp. pronepos Regis Manni, filii Tuisconis, parentis, et auctoris nostri etc. Ad quem hermionem videntur spectâsse Glosse Henr. Spelmanno laudatae, Hirmensul, colossus, altissima Herminii columna. Ubi tamen ab
Aventino discrepant et hanc vocem Iul de columna interpretantur: quam etiam sententiam sirmat poeta Saxo in Car. Mag. A. C. 772.
Gens eadem coluit simulacrum, quod vocitabant
Irmensul cuius factura simulque columna
Non operis parvi fuerat, pariterque decoris etc.
apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoque H. Meibom. l. de Irminsula Saxonica. Voss. Irminsul. Saxonum idolum: dubium, utrum Numinis animalis an naturalis. Quorum siprius ait, placeat, fuerit Arminii statua — Sin posterius; sit Mercurii vel Martis, non prout stellae sunt erraticae: sed quatenus Martis vel Mercurii vocibus ab Oriente et barbaris signari Sol solet. Vide eum de or. et prgr. Idol. l. 2. c. 22.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Irmin — (handschriftlich Hirmin) ist eine literarische Figur des Widukind von Corvey aus seiner historiographischen Schrift „Die Sachsengeschichte“[1] Mediävistische Forscher schlossen, in Verbindung mit der Irminsul, aus Widukinds Darstellung eine… …   Deutsch Wikipedia

  • Irmin — (du mot Irminsûl, Irminsul , latin Arminius) était le dieu de la guerre du peuple saxon. Nous pouvons trouver quelques traces de cette divinité dans l Europe germanique, la Scandinavie et les îles britanniques. Il est souvent relié à Týr et Óðinn …   Wikipédia en Français

  • Irmin — Irmin, Sohn des Man, Kriegsheros der Sachsen in Westfalen; vgl. Irmensäule u. Deutsche Mythologie …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Irmin — (Ermin, d. h. »der Erhabene«, vgl. angelsächs. yrmen, »unermeßlich«), der göttliche Stammvater des westgermanischen Stammes der Erminonen (Herminonen), wahrscheinlich identisch mit dem alten Himmelsgott Ziu (altnord. Tyr, s. d.). Seine Verehrung… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Irmin — oder Irmĭnus, Name des mythischen Ahnherrn der Herminonen (s.d.), höchst wahrscheinlich Beiname (der Erhabene) des Gottes Ziu (Eru, Tiu, Tyr). Zu seinem Kultus gehören die Irmensäulen (irminsûl), die, als hochragende Holzsäulen oder gewaltige… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Irmin — Irmin, Irmo Kurzform von Namen mit »Irm« (Bedeutung: groß) …   Deutsch namen

  • Irmin — Infobox Given Name Revised name = Irmin imagesize= caption= pronunciation= gender = meaning = region = origin = related names = footnotes = Irmin may be *Old Saxon irmin strong, whole , maybe also strong, tall, exalted (Old High German ermen ,… …   Wikipedia

  • Irmin — Provenance. Vient du germain irmin Nom d un dieu franc; Se fête le 25 avril. Histoire. Né en Ile de France, Ermin est confié à l évêque Madelgaire qui est chargé de suivre son éducation. Ordonné prêtre, il devient son chapelain, puis chanoine de… …   Dictionnaire des prénoms français, arabes et bretons

  • IRMIN —    a Teutonic tribal deity; was honoured by wooden pillars with his image on the top, greatly reverenced by the people; the constellation The Plough was known as Irmin s Chariot …   The Nuttall Encyclopaedia

  • Irmin Schmidt — 1972. Foto: Heinrich Klaffs. Irmin Schmidt (* 29. Mai 1937 in Berlin) ist ein deutscher Musiker und Komponist, der als Bandmitglied von Can auch international bekannt wurde …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”